çonfcriptam fuiffe lingulari diligentia Hifioriam gefiorum Richard/ Anglorum Regis in Galliis. Denique in Praefatione Auditor eft Bojardus, Ricobaldum, ad Saracenorum Hifioriam heic illufirandam, ufum fuiffe quinque Libris Hiftoriamm Arabicarum, qui fortaffis in Archivo Ravennatis Ecclefiae adfervabantur . Ex hifce Auctoribus fuerint aliqui fabulofi , qualis certe eft Pfeudo-Turpinus ille Archiepi.fcppus Remenfis , cujus quoque Librum ufurpatum a Ricobaldo monet in Praefatione Bojardus : attamen non omnia ex fabulis contexta continuo dicenda funt, neque confictos univerfos hofce Scriptores quifquam affirmet, lmmo id mihi fuadebat, non temere ftatim negandam Hiftorico huic fidem; nam quum Bernardi Tbefaurarii Hiftoriam is memoret, hadenus ignotam, ac propterea fufpicione fallì minime carentem : ego fi non integram , certe ejus partem in vetufto Codice Bibliothecae Eftenfis reperi, eamque fupra evulgavi : ut videas, non fine tabulis lo-quutum fuiffe Ricobaldum, vel quum longe a vero abibat. Ad originem Ordinis Perifcelidis, five de la partiere, quod attinet , quid fi recentiorum phalanx Polido-rum Virgilium incaute fequuta, heic decepta eft, & longe antiquior Eduardo III. fuerit illius inftitutio ? Profedo non mihi fumere aufim difficilem quaeftionem in meliori lumine collocare, eoque minus certis rerum monumentis decernere : attamen fat mihi fit dicere , jam nonnullos non folum fuiffe fubodoratos , fed etiam caftigaffe fabulam de arceffito à perifcelide Comitifiae Sarisburienfis Perifcelidis aureae inftituto Eduardi 111. Regis temporibus . Sit mihi omnium teftium loco Anonymus ille Eruditus, qui Anno 1706. Londini integram Angliae Hifioriam Anglica Lingua in tria volumina congeffit. Uti ex Adis Eruditorum Lipfienf. Ann. 1709. pag. 289. didici, SamuelemDanielem Anglicum Hiftoricum hic Scriptor in errore verfari offendit, quod recantet Sarisburienfis Comitiffae amores, quafi hinc anfani Eduardus 111. arripuerit nobilis hujus Ordinis conficiendi ; nam uti ex ipfis Ordinis monimentis patet , repetenda eft ejus origo a temporibus Richardi 1. qui ad Ptolemaidem cum Barbaris certaturus praecipuos belli Duces fafeia tibias ligari jufferit , ut concordiae inter fe ipfos, atque adeo & fortitudinis fymbolum haberent. Viden, ut haec hominis eruditi fen-tentia cum Ricobaldo conveniat , quum tamen Ricobaldinum Chronicon Anglis, immo & Italicis hadenus ignotum fuerit? Ergo non folum a non abjiciendo Ricobaldo animadverfio ifta me retrahebat , fed etiam ad eum luci reddendum folici-tare videbatur, occurrentibus jam tamdem in illius lucubratione , quamquam fabulis intermixta, nonnullis rerum praeteritarum monumentis, quae ab aliis omittuntur . Et haec quidem pro fuftinendo hoc Libro in intimis meae mentis penetralibus infufurrabam . Proinde vicit confilium evulgandi , ut poft me Ledoribus etiam fubeffet Criticae exercendae materies. Quod fi de hoc foetu quid ego fentiendum. putem perconteris , non diffimulabo , me eo potius abripi , ut opiner , integrum Chronicon ex officina Bojardi- prodiiffe , nihilque horum feriptum , & ne excogitatum quidem a Ricobaldo fuiffe. Scilicet fi non certo credere, faltem dubitare ve-hementiffime cogor, Bojardum Poetam, Poëticifque fidionibus ab ineunte aetate deditum, voluiffe hunc ludum ludere Literariae Reipublicae, confido Libro, cui Audoris nomen exiftimationem, venerationem vero antiquitas conciliaret, multis itidem confidis , additifque rerum veritati , ut facilius in admirationem raperet Ledorern credulum, & fraudis prorfus ignarum . Certe Pomarium Ricobaldi a me editum veteres novere, inter quos potiffimum Gualvaneus de la Flamma Mediolanen-fis & Francifcus Pipinus Bononienfis, ambo ex Ordine Praedicatorum, & paucis poft Ricobaldi obitum annis Hiftoriarum Scriptores, quas infra edendas curabo. Chronicon vero Imperiale Ricobaldi an quifquam ante Bojardum noverit-, nondum animadverti. Sed & hujus Operis Latinum, exemplar nullum fupereft, quum contra non unum Pomarii offendere liceat : quae fufpicionem augent , nullum umquam fuiffe hujus Operis textum Latinum, fed unicum Italicum Bojardi, fub ementito Ricobaldi nomine procufum. Praeterea cum eodem Pomario conferenti Chronicon hoc Imperatorum, ftatim appareat, longe aliter fenfiffe, & fcnpfiffe multis in locis Auctorem Pomarii, & Chronici Audorem , ita ut hinc potiffimum fub-lucere poffit fidio Bojaidi . Rationibus aliis parco, hoc unum repetiturus, nempe jnftitutionem Ordinis Perifcelidis fufficere poffe ad detrahendam perfonam dubio Alidori, ham ut ut fupra viderimus , non deefie inter ipfos magnae Britanniae Scriptores, qui Richardum I. Regem, non vero Eduardum 111. illius Audorem fuifte contendunt; attamen contra alii fentiunt, iique graviffimi viri. Hac de re quum ego fermonem haberem cum Georgio Head nobili non minus quam erudito Anglo per Italiam peregrinanti, laudavit ille mihi fententiam Heliae Ashmole , qui Anno 1672. Londini edidit Anglica Lingua lnfiìtutionem, Leges, ac Ritus nobili/-